Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((21) cfr. infra § 5.— (284,1–5) Ar. IV 1, 523b 12. 17–20. 13–15.) Restant inmensae subtilitatis animalia, quando aliqui ea neque spirare et sanguine[*](sanguinem F) etiam[*](etiam om.a) carere prodiderunt.

multa[*](multa genera R1a.-tigena va.H) haec et multigenera, terrestrium volucrumque vita (alia[*](lac. ego indicavi; exciderunt fere pinnis carentia, ut iuli (vel scolopendrae), alia. cfr. Ar.)... pinnata, ut apes, alia utroque[*](utraque R) modo, ut formicae, aliqua et pinnis et pedibus carentia), et iure[*](et iure Eadv(Brot.). ut iure F2R2. eiuri D. ///iuri R1. iuri F1. iure TL(S)) omnia insecta appellata ab incisuris, quae nunc cervicium[*](ceruitium F.-icum R (?) va.D) loco, nunc pectorum atque alvi[*](alia a), praecincta separant[*](sepaerant F. seper- R) membra, tenui modo fistula cohaerentia, aliquis vero non tota incisurae ambiente[*](incisurae ambiente ego. -ra eam amb- ll.H. -ra eas amb- v) ruga[*](ruga F2H. -am R2.-as v. roga R1d.-as r), sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili[*](flexilibus F2R2G(SD). -lium v) vertebris , nusquam[*](numquam F1a) alibi spectatiore naturae rerum artificio.

in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam nullis quae ratio, quanta vis, quam[*](quam C. tam ll.v) inextricabilis perfectio! ubi tot sensus collocavit in culice? et sunt alia dictu minora: sed ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum adplicavit? ubi odoratum inseruit? ubi vero truculentam illam et portione maximam vocem ingeneravit? qua subtilitate pinnas adnexuit[*](adnexuit v(D). -ectit ll. -euit (Chiff.) S), praelongavit pedum crura, disposuit ieiunam caveam [*](dist. ego) uti alvum, avidam sanguinis et potissimum[*](potissi- mam DF1Ra) humani sitim[*](siti D) accendit! telum[*](telum—p. 285, 4 superuacuum om.a) vero perfodiendo tergori quo spiculavit ingenio atque, ut[*](ut om.F1) in capaci[*](capaci (sc. spatio) ll.v. canali coni. D2), cum cerni non possit exilitas[*](exilitas, ita va.S), reciproca generavit[*](geminauit G) arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum esset! quos teredini ad perforanda robora terebraum[*](terebrarum ego. cum ll.v) sono teste dentes adfixit potissimumque e ligno cibatum fecit! sed turrigeros elephantorum miramur umeros taurorumque colla et truces in sublime iactus, tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam

magis quam in minimis tota sit. quapropter quaeso ne[*](ne ll.S. ne nostra zv(H). ne haec G) legentes , quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in[*](in v. om. ll) contemplatione naturae nihil possit videri supervacuum.

[*](cfr. Ar. IV 9, 535b 5. 7, 532b 5–8. II 15, 506a 1. 2. 5. 6; de somno et vigilia 2, 456a 12; de respir. 9, 475a 29. (Pl. IX 16. 17).—) Insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam[*](quoniam ll.v.(S). -am in H. -am per lsz) viscera interiora[*](uisceri inter- iori va.H. -era inter et ora D. at cfr. § 37. IX 16. 17) nexus spirabilis non inessent[*](inessent (U 198) J. -sset ll). itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse[*](interesset F1a), spiret aliquid[*](aliquid F2v. -uis r) an vivat. eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis[*](nullus Tz(P)S) carentibus corde atque iecore. sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa quaestionum series exoritur.iidem enim et vocem esse iis negant in tanto murmure apium[*](apum va.H (passim)), cicadarum sono, et alia[*](alia (sc. contendunt) quae ll. quae alia (coni. S)D. aliis quae v. cfr.n. luc. p. 20) quae suis[*](uis F1a) aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper suasit[*](semper (seper F1) suasit adTlzv(S). se persu- r G(J)) rerum natura nilil incredibile existimare de ea. nec video cur magis possint non[*](non possint dva.G) trahere animam talia et vivere quam spirare[*](ispirare M.inspi- Ra. /////irare F1) sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus[*](9,16 sqq.) quamvis arcente spiritum[*](spiritum MF2lv(D). spirat- rzH. (alac.). cfr. luc. p. 71) densitate et altitudine umoris. volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia , habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae velut carina[*](carina ll.v. an canali?) sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum , gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit?[*](cfr. Ar. I 4 init.; G II 1, 733a 25; P I 5, 645b 9. (II 4, 650b 24 sq.).) sanguinem non esse

iis fateor sic ut[*](sicut M. ne sicut l. sicut ne (nec F2) r v. cfr. Fels p. 11. luc. p.23) terrestribus quidem, cunctis inter se similem: verum[*](similem. uerum MJ. -lē a.-lem quidem (-demum D1) rlv. uerum simile quiddam B) ut saepiae in mari sanguinis vires[*](uires ll.lzv(J). uices B. uicem C) atramentum optineat [*](obteneat DF1. optineant Md1.-net C), purpurarum generi infector[*](infectis Mlv. infectus r) ille sucus, sic et insectis quisquis est vitalis umor, hic erit[*](erit et G) sanguis. denique[*](sanguis. denique MJ. -uis. donec rlG. -uinis loco. Sed v) existimatio [*](aestimatio G) sua[*](ne sua MJ) cuique sit: nobis propositum est[*](est om.M) naturas[*](natura R.-rae M (sc. causas? cfr. Müller stil. p. 12)) rerum manifestas indicare[*](indagare MdTzJ. indicare rl. iud- v), non causas indagare dubias.

[*](Ar. IV 7, 532a 31–532b 3. 8–10. —) Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos[*](habere neruos MJ. neruos habere rv) nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam[*](ne crustum M. nec crustam F2adzva.G) quidem fragilem ut quaedam marina , nec quae[*](nec quae MG. nec quē R2. neque rz. nec v) iure dicatur[*](dicetur zva.G) cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae[*](natura M) corpus, arenti simile, nervo[*](neruo ll.v. in aluo coni. J coll. § 1) mollius, in reliquis partibus tutius[*](tutius R2S. totius MF2. istius r. siccius v. tostius Fels p. 60) vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum.[*](Ar. IV 7,531b 30. 33–532a 7. 8, 533a 4. 16. 17. (P IV 6 init.).) itaque[*](itaque inplicatum M) divolsis praecipua vivacitas[*](prae- cipua uiualitas F1R1a.-puum leuacitas M) et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. habent autem oculos praeterque e[*](e G. om.ll. (sensus v)) sensibus et tactum[*](et tactum ego. tact- F2v. et act- r) atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum .