Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. IV 7, 532a 31–532b 3. 8–10. —) Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos[*](habere neruos MJ. neruos habere rv) nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam[*](ne crustum M. nec crustam F2adzva.G) quidem fragilem ut quaedam marina , nec quae[*](nec quae MG. nec quē R2. neque rz. nec v) iure dicatur[*](dicetur zva.G) cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae[*](natura M) corpus, arenti simile, nervo[*](neruo ll.v. in aluo coni. J coll. § 1) mollius, in reliquis partibus tutius[*](tutius R2S. totius MF2. istius r. siccius v. tostius Fels p. 60) vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum.[*](Ar. IV 7,531b 30. 33–532a 7. 8, 533a 4. 16. 17. (P IV 6 init.).) itaque[*](itaque inplicatum M) divolsis praecipua vivacitas[*](prae- cipua uiualitas F1R1a.-puum leuacitas M) et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. habent autem oculos praeterque e[*](e G. om.ll. (sensus v)) sensibus et tactum[*](et tactum ego. tact- F2v. et act- r) atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum .
[*]((5–7) cfr. Verg. G IV 4. 5. 153–155. Varro III 16, 5. 3. 6. Didym. in Geop. XV 3, 1. 2.—) Sed inter omnia ea principatus apibus et iure praecipua[*](praecipuae R. (an -pua ē?)) admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis . mella contrahunt sucumque dulcissimum atque subtilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille[*](ceras mille RdTG2cum P(H). ceras ille (illae v) F2v(L). ceteras /////e F1.-ra simile DEa) ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publi- cam[*](rem publicam v. rem. p. F2. femp r. cfr. § 109 init.) habent, consilia privatim quoque[*](quoque ego. que DEa.inFspat. vac. om.R(?)v), at[*](at ego. ac F2v. ad r) duces gregatim et, quod maxime mirum sit, mores habent praeter cetera[*](praeter cetera (cet???a) ego (etdist.). praeterea ll.v), cum sint neque mansueti generis neque feri. tanta[*](tanta J.-tū ll. tamen tanta v) est natura rerum, ut prope ex umbra minima[*](minimi va.J) animalis incomparabile effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tantae[*](tantae v. -tos ll) comparemus nervos, quas vires? quos ratione[*](ratione (-nem R2) ll.v.-ni G) medius fidius iis[*](iis ego. om. ll. v) viros, hoe certe praestantioribus, quod[*](quod ego. quo ll.v) nihil novere nisi commune? non[*](non om.a.an ne?) sit de anima quaestio, constet et de sanguine , quantulum tamen esse in tantulis potest? aestimemus post ea[*](post ea ego. postea ll.v. cfr. XII 83) ingenium.
[*](Ar. VIII 14 init.— (21) cfr. Col. IX 14, 1.18. (Verg. G IV 52). Pl. XVIII 253.) Hieme conduntur — unde enim firmae[*](enim firmae ego. enim ad ll.v. cfr. XIV 35. XVIII 83. XVI 241) pruinas nivesque et aquilonum flatus perferre[*](perferendos v) vires? — sane et insecta [*](sqq. dist. va.H) omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum occasu et[*](et F2R2S. se r. (alac.). sed v) latent ultra exortum — adeo non ad veris initium, ut dixere, nec[*](nec DF2H. ne r. nec ut v) quisquam in Italia de alvis existimat ante
fabas[*](dist. J. cfr. XVIII 253) florentes —,[*](Ar. IX 40, 625b 23. 24.— (2) V 22, 553b 23–28. IX 40, 623b 27–32. Varro III 16, 8. Didym. in Geop. XV 3, 3.—) exeunt[*](non exeunt va.H(S)) ad opera et labores, nullusque, cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos[*](famos F1R) construunt , ceram fingunt[*](figunt F1a), hoc est domos cellasque faciunt, dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem e[*](e R(?)C. a rv) lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, harundinis suco[*](suco v.-cos ll) , cummi, resina. his primum alvum ipsam[*](alueum ipsum va.S (item passim)) intus in totum[*](in totum coni.S2. totum ll.v. totam (S1)J) ut quodam tectorio inlinunt et aliis amarioribus [*](a maioribus F1a. amaris F2) sucis[*](suis F1R1a) contra aliarum bestiolarum aviditates, id se facturas consciae quod concupisci possit; isdem[*](isdem F2. hisd- R2. his (//// F1. om.dTz) dein rS. (alac.). his deinde v) fores quoque[*](quodque DF1E. (alac.)) latiores circumstruunt.