Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((5) Ar. V 19, 551a 5. 552a 29.—) Sic quaedam ex imbri[*](ex inde Ez. ex imbre va.S) generantur in terra, quaedam et in ligno. nec enim cossi tantum in eo, sed etiam tabani ex eo nascuntur et alias[*](alias F2. om.R. ali r. alibi dT(P)H. alia v(Brot.)), ubicumque umor est nimius, sicut intra hominem taeniae tricenum[*](trecenum Brot.S) pedum, aliquando et plurium longitudine.[*](Ar. V 31, 556b 28 sq. 557–2. 7. cfr. Plut. Sulla 36 extr. Pl. VII 138. XXVI 138.— (11) Ar. ib. 557–11. 12. 14. 16.— (13) Ar. VIII 10 extr. Plut. qu. conv. II 9, 642b sq.— (15) Ar. V 31,557a 19. 20 (aliter). 32, 557b 6–8.— (18) V 31, 556b 25. 26. cfr. 32, 557b 11.—) iam in carne exanima et[*](exanima et R2S. -met r. -mi et v) viventium quoque hominum et[*](hominum et z. -num (-nem F1Ra) ll.v) capillo[*](capillo del. P), qua foeditate et Sulla dictator et Alcman ex clarissimis Graeciae poetis obiere. hoc quidem et aves infestat, phasianas vero interemit nisi pulverantes sese[*](sese F2v. esse (se R2) r); pilos habentium asinum tantum inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et vestis genere, praecipue lanicio interemptarum a lupis ovium . aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae id gignant quod animalium[*](animaliū v. -al id ll) minimum existimatur. alia rursus[*](rursus — 19 alia om.R1) generantur sordibus aridi[*](aridi F2v. aradi DF1. a radio EaH(D). a radiis zS) soli[*](soli F2v. solis r H), posteriorum lascivia crurum petauristae[*](petauristae H. -stis z. -starum B. petauris ll. ...ris R2in marg. (reliquis abscisis). et auris F2. petauri et auris v), alia pulvere umido in cavernis volucria.
[*](cfr. Pl. XXX 82.— Col. VII 13, 1. VI 2, 6. Cato 96, 2. cfr. Ar. V 31, 557a 15–18.)[*]((6) cfr. Pl. XXXII 123.— (7) Col. VII 13, 1.—)
Est animal eiusdem temporis[*](temporis ll.v(H). turpitudinis B), infixo semper
sanguini[*](sanguini v. -ne ll) capite vivens atque ita intumescens. unum animalium , cui cibi non sit exitus, dehiscit in[*](in ego coll. XXX 82. cui DF1RE (cu = geminato cit). cū adv(J). a F2. que G) nimia satietate, alimento ipso moriens. numquam[*](nonnum- quam P) hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris[*](et capris RSJ) hoc solum. aeque[*](aeque F2RdTzH.om.a.-quee r. -que est v(D)) mira sanguinis et hirudinum[*](hirundinum Fa. -udinum generi va.S) in palustri aqua[*](palustria quae F2. -tria a) sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum[*](an et suum?) malum , aures maxime lancinans[*](langinans F1a. lanians z) , quae[*](qua G) defendi morsu non queunt[*](queant d).