Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

cicadae non nascuntur in raritate arborum — idcirco non[*](non del. B) sunt Cyrenis nisi[*](nisi (Schlenger philol. XIIp. 301) D. om. ll.v. cfr.Ar.) circa oppidum — nec in campis nec in frigidis aut umbrosis nemoribus. est quaedam et his locorum differentia. in[*](differentia. In (add. v) milesia F2v. milesia diff- r. cfr.Ar.) Milesia regione paucis sunt locis[*](pauci sunt loci DFE. (alac.)), sed in Cephallania[*](Cephallania S coll. XXXII 18. -alenia v ex Ar. -ania ll) amnis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. at in Regino agro silent omnes, ultra flumen in Locrensi canunt. pinnarum illis natura quae apibus, sed pro[*](pro MF2(R?)v. quae r) corpore amplior.

[*](Ar. IV 7, 532a 20. 21.— (14) I 5, 490a 16. 20.— (16) IV 7, 532a 11. 12. P IV 6, 682b 32.— (17)III 12 extr. IV 7, 532a 22. 23.—) Insectorum autem quaedam binas gerunt[*](gerant R) pinnas , ut muscae, quaedam quaternas, ut apes. membranis et cicadae volant. quaternas habent quae aculeis in alvo armantur . nullum, cui telum[*](cui telum om.M) in ore, pluribus quam binis advolat pinnis. illis enim ultionis causa datum est[*](est MG. et rv), his aviditatis [*](auiditatibus M). nullis eorum pinnae revivescunt[*](reuiuescunt MBrot. -cere DFRE. -iui- scere a. -cunt v) avulsae. nullum, cui aculeus[*](aculeum M) in alvo, bipinne[*](bipinnae F. -penne Rva.S. -pennae Ma) est.

[*]((19. 20) Ar. ib. 531b 24. I 5, 490a 14.15.)[*]((4) Nigid. fr. 123 Swob.—) Quibusdam pinnarum tutelae crusta[*](crusta R(?)v. crista r) supervenit, ut scarabaeis[*](icarabaeis M scarabei FRa) , quorum tenuior fragiliorque pinna. his negatus[*](negatis R1. -at a)

aculeus, sed[*](et (pro sed) M) in quodam genere eorum grandi cornua praelonga , bisulca dentatis[*](bisulca dentatis Brandis p. 37. -cis dentata ll.v. cfr. IX 97) forcipibus[*](forcipibus v. -cibus F. forficibus r S) in cacumine[*](acumine R2dTS) , cum libuit, ad morsum coeuntibus, infantium etiam remediis ex cervice suspenduntur; lucavos[*](lucanos Eva.J) vocat hos Nigidius.[*]((10) cfr. Ar. IV 1, 523b 21. Pl. XVIII 250. 252.—) aliud rursus eorum genus, qui e fimo ingentes[*](ingentes v. -ntis (-nitis F2) ll.S) pilas aversi pedibus volutant parvosque in iis contra rigorem hiemis vermiculos fetus sui nidulantur. volitant alii magno cum murmure aut[*](aut cū a. ut RS. ac G) mugitu, alii focos et prata[*](parata F. parietes D coll. § 13. strata M Haupt Herm. IIIp. 149) crebris foraminibus excavant[*](excabant F. extab- R1. cfr. § 93), nocturno stridore vocales. lucent ignium modo noctu laterum et clunium colore[*](candore P) lampyrides[*](iampyrides M. lampir- F2. lampr- F1a), nunc pinnarum hiatu refulgentes , nunc vero conpressu obumbratae, non ante matura pabula aut post desecta[*](defecta FRva.C. defpe- a) conspicuae.[*]((13) Verg. G IV 243.— (17) Mir. ausc. 120. Plut. de an. tranqu. 15, 473e.—) e contrario tenebrarum alumna[*](arumna F1. om.a. alumnae va.G) blattis[*](blattis MF2G.om.a. blatus r. -ttae v. -tta is D) vita[*](uitam dva.G), lucemque fugiunt in balinearum[*](balinearum ego. -eas (ual- DF1) MDFd. balneas Ea. balineis R(?)v) maxime umido vapore prognatae. fodiunt ex eodem[*](et eodem ex eodem M) genere rutili atque praegrandes scarabaei tellurem aridam favosque parvae et fistulosae modo spongiae[*](spungiae M. spongeae a. -gaee F. -gee R. -geae e SJ) medicate melle fingunt. in Threcia[*](thretia R1. thratia R2. tracia a. Thra- G. -ciae partibus v) iuxta Olynthum locus est parvus, in quo unum hoc animal exanimatur, ob hoc[*](hoc F2av(D). hic F1R1. id R2T(P)S) Cantharolethrus[*](cantarotethrus (cantur- R1) FR. -tarotus a) appellatus.[*](Ar. IV 7, 532a 25. 26. 16–18.)[*]((1) Ar. P IV 5, 682a 10.— Ar. I 5, 490a 19. —P. IV 6, 683a 1–3. 21. 22. 5, 678b 12–15. cfr. infra § 173.— (6) Ar. IV 7,532a 12. 26. 1, 523b 17. 18. (cfr. supra § 1).—) pinnae insectis omnibus sine scissura. nulli cauda nisi[*](nisi Ev. (alac.). sine r) scorspion i[*](scorpioni v. -ne ll. (alac.)). hic eorum solus et bracchia habet et in cauda spiculum
; reliquorum quibusdam aculeus in ore, ut[*](ut F2v. om. r) asilo, sive tabanum dici placet, item culici[*](culicibus va.H) et quibusdam muscis, omnibus [*](dist. ego) autem his in ore et pro lingua. sunt hi aculei quibusdam hebetes neque ad punctum, sed ad suctum, ut muscarum generi, in quo lingua evidens fistula est. nec sunt talibus dentes. aliis cornicula ante oculos praetenduntur ignava, ut[*](ut F2Rv. ant r) papilionibus. quaedam insecta carent pinnis, ut scolopendra.