Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Domos primum plebei[*](plebeis va.G2(L)) exaedificant, deinde regibus.

si speratur[*](spiratur F1a) largior[*](longior F) proventus, adiciuntur contubernia et fucis. hae[*](hae C) cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus.[*](Ar. V 21, 553b 4. IX 40, 626b 10. Col. IX 15, 1. 2. Democr. in Geop. XV 9, 3. Verg. G IV 243. 168. Varro III 16, 8. Ael. I 9.— (12) Ar. V 22, 554b 4.—) sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectae[*](inperfecta et F1Ra) apes novissimaeque [*](dist. va. H) a fessis aut[*](aut M. et rv) iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine dementia puniunt . neque in opere tantum, sed in fetu[*](impetu in fetu M1) quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior eorum fuit multitudo, hoc[*](eo (pro hoc) va.H) maior fit et[*](fit et ego. fit MJ. fiet rv. cfr.XV 105 extr.) examinum proventus. cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere conspicitur . fucus[*](fucos F1R1a. rugus M) ademptis alis[*](aliis M. salis F1. sali a) in alvum[*](inatum M) reiectus ipse ceteris [*](una va.(P)H. cfr. p. 291,1) adimit.[*](cfr. Ar. IX 40, 624a 3. Sen. de clem. I 19, 2. Col. IX 11, 4. 5. (Pallad. VII 7, 9). Ael. I 59. Florent in Geop. XV 2, 15.— (15) Ar. V 23, 554b 25. Varro ib. § 5. 24. Didym. in Geop. XV 3, 10. Ael. V 13.— Ar. IX 40, 625b 21. V 22, 554a 1. 2.—) regias imperatoribus futuris in ima parte alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes , quod si exprimatur, non gignuntur[*](gignuntur M.-tur subole r. -li D (ad seq. referens). -les dv). sexangulae omnes cellae a[*](a om.azH Brot.) singulorum pedum[*](eae pedum va.S) opere. nihil[*](nihil—17 tempore om.M) horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia[*](muniam F.-iant a.-ia. Et va.S). melle uno alterove summum[*](ad summum va.S) die cellas replent.

[*](ib. 553b 29–31. Verg. G IV 1 sq. (Col. IX 14, 5).)Venit hoc ex[*](ex om.FRa) aëre et maxime siderum exortu, praecipueque ipso sirio explendescente[*](explendescente MJ. -scit r. -scente fit v), nec omnino prius vergiliarum

[*](cum F2va.G) exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac[*](a (pro ac) M), si qui matutino sub diu[*](diu MJ. diuo F1Rav(S). dio F2Bas.) fuere, unctas liquore vestes capillumque concretum sentiunt, sive ille[*](siue ille — 15. 16 dilutum et om.a) est caeli sudor sive quaedam[*](quaedam (qued- M)-sucus MF2v. quae R. que r. aquae lzp) siderum saliva sive purgantis se[*](se v. si M.om.F2) aëris sucus; utinamque[*](utinamque MC. siue F2. om. r. siue aquae v) esset[*](esset MD. esset et C. est et rlzpv) purus[*](purus om.M) ac liquidus et suae naturae, qualis defluit primo ![*]((10) Ar. V 22, 554a 17.—) nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e[*](e DFE(D). om.RdT. a v(J)) fronde ac pabulis potus et in utriculos[*](utriculos F2Verc. -lo r Brot. uterculos v(C)) congestus apium — ore enim eum vomunt —, ad hoc[*](haec va.S) suco florum corruptus et alvi vitiis[*](alui uitiis ego. aluinis DFE. aluis S. alueis R(?)v. in aluis D) maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert.[*](Diosc. II 101. Dio- phan. in Geop. XV 7, 1. cfr. Pl. XXI 57. Varro III 16, 14. Strabo IX 399 extr. X 489 extr.— (15–17) Ar. V 22, 554a 7–9.)