Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Ael. II 46 extr.— Ar. VI 5 init. IX 11, 615a 8–14.) Vulturum praevalent nigri. nidos[*](nigridinos R1.-nes a. Nigri//// F1) nemo attigit[*](attigit FE2v(D). -ingit ruzS); ideo et fuere qui putarent illos ex adverso orbe[*](aduerso orbe v. -sa (-so F2) urbe ll) advolare. falso: nidificant in[*](enim in va.S) excelsissimis rupibus; fetus quidem saepe cernuntur, fere bini. Vmbricius, haruspicum in nostro aevo peritissimus, parere tradit ova XIII[*](XIII v tre- decim ll.H (recte terna dena). tria (Sabell.) C), uno ex his reliqua ova nidumque lustrare, mox abicere. triduo[*](triduo v. -diuo R2in ras. -diuū R3. Tria r) autem ante advolare[*](ante aduolare F1Rd1ed. pr. Brot.(D). antea uol- F2d2E1auH(J). ante uol- S. ante duo uol- E2. ante aut biduo uol- v) eos, ubi cadavera futura sunt[*](futura sunt cadauera a).

[*](cfr. Fest. p. 317b 31. Paul. Festi p. 316, 9. 112, 3. 113, 16.— Masur. fr. 23 Huschke.) Sanqualem[*](Anqualem F. Enq- a) avem atque inmusulum[*](inmusilū a (item 17). -ssulum va.S) augures Romani magnae[*](magnae zv.-ni ll. -na in J. in magna G) quaestioni[*](quaestioni FRazv.-ne (E?) G) habent. inmusulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse et sanqualem[*](samqualem ll) ossifragum[*](ossifragum (sc. uultu- rem) ll.D2. -gae v). Masurius

[*](massurius ll.va.D) sanqualem[*](sanqualem a.-samq-r) ossifragam[*](ossifragam (sc. aquilam) v(D2). -gum ll.H) esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post Mucium augurem visos non esse Romae confirmavere; ego, quod veri similius, in desidia[*](desideria au) rerum omnium arbitror non agnitos.

[*](Ar. IX 36,620a 22. IX 15 extr.— (8) ib. IX 36 init. — (12) ib. VIII 3, 592b 4. —) Accipitrum genera sedecim[*](decem P ex Ar. an X, ut sit VI e dittogr. ortum ante in?) invenimus, ex his aegithum[*](aegi//// R1.-ithmum R2. aegythum F. egyptū a. circon va.H), claudum altero pede, prosperrimi augurii nuptialibus negotiis et pecuariae[*](pecuriae F.-ie au. -uniariae C Bas.) rei; triorchem[*](triorchē v(J). -che ll. -chim S coll. § 204. 207) a numero testium, cui principatum in auguriis Phemonoe dedit[*](phemono edidit Fa. poemonoe (phoe- v) dedit Rva.H. cfr.§ 7). buteonem[*](buteonem v. butio- RE. bucio- Fa) hunc appellant Romani, familia[*](familia v(D). -liā ll.S) etiam[*](etiam ex eo R(?)v) cognominata[*](cognominatam RdS J), cum prospero auspicio in ducis navi sedisset. epileum[*](epileum (-laeum F.-laeon z) ll. H coll. Ar. (λεῖοι). aesalona B. esalon v) Graeci vocant qui solus omni tempore apparet; ceteri hieme abeunt .[*]((13–17) ib. IX 36, 620a 24–32. —) distinctio generum ex[*](et (pro ex) R) aviditate: alii non nisi e terra rapiunt avem, alii non nisi circa arbores volitantem[*](uolita//// R1.-atē F. auol- a), alii sedentem in sublimi, aliqui volantem in aperto. itaque et columbae novere ex his pericula[*](pericula (E?) v. -lo r) visoque considunt vel subvolant , contra naturam eius auxiliantes sibi. in insula[*](insula (E?) v. -lae r) Africae Cerne in oceano accipitres totius Masaesyliae[*](masaesyliae (E?) H.-sesiliae F. mas///syliae RB. Masilię av) humi fetificant nec alibi nascuntur, illis adsueti[*](adsueti (E?) v. -tis r) gentibus.

[*](ib. 32–608b 8. Mir. ausc. 118. Ael. II 42. VI 65. Antig. Car. 27 (33).) In Thraciae[*](threciae F. tracie a) parte[*](parte E2v. -tes r) super Amphipolim homines et

accipitres societate quadam aucupantur. hi ex silvis et harundinetis[*](dist. ego) excitant aves, illi supervolantes deprimunt rursus ; captas aucupes dividunt cum iis. traditum est[*](est om.a) missas in sublime sibi[*](ibi zva.G) excipere eos et, cum sit tempus[*](tempus om.F1R1au) capturae, clangore ac volatus genere invitare ad occasionem. simile quiddam[*](quidam ava.C) lupi ad Maeotim[*](adm&im F1. ad mixtim a) paludem faciunt. nam nisi partem a piscantibus suam accepere[*](accipere F1a. acceperint R2S), expansa eorum retia lacerant.

[*](Ar. IX 11, 615a 5. 12, 615b 6. 12–14.— § 25: Ar. VI 7,563b 14–22. 27. 28.—)Accipitres avium non edunt corda. nocturnus accipiter cybindis[*](cibindis a. cypi- F2. cymi- va.S. cfr. Ar.) vocatur, rarus etiam in silvis, interdiu[*](interdium F.-dū a) minus cernens . bellum internecivum[*](interniciuū R2. -ne- cybum FR1.-yliū a.-necinum G) gerit cum aquila, cohaerentesque saepe[*](se (pro saepe) F1a) prenduntur[*](prenduntur F2E2zS. prehend- v. pred- F1. praed- R1E1a.-dan- tur R2).

Coccyx[*](cocyx R. coarx F2) videtur ex accipitre fieri, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore aestatis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis unguibus, solus accipitrum, nec capite[*](capitis F1Ra) similis illis neque alio quam colore, ac visu[*](ac uisu E2asz1. ac uistu E1. ac uitu F1R1. ac uictu F2R2G1. ac rictu v(G2). aspectu z2. habitu D) columbi potius; quin et absumitur ab[*](ab F2E2v. om. r) accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a suo genere interempta.[*](Ar. IX 49 B, 633a 11–13. Ael. III 30 extr.— Ar. VI 7, 563b 30 sq. IX 29, 618a 8–12. 26–30. 11. 12. 16.17. 22–25. Mir. ausc. 3. (Ael. III 30).) mutat autem et vocem. procedit vere, occultatur caniculae ortu, inter quae[*](inter quae ego. -rque ll. -reaque Rh. semperque v) parit in alienis nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova, quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi

putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minuta e[*](minutae G2(SD) ex Ar. -tas F2L. -ta rv(J)) quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui[*](an & alioqui?) trepidum animal.[*]((10) Ar. VI 7, 564a 3.4.—) educat ergo subditum adulterato feta[*](feto R2ecorr.) nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa gaudet eius specie miraturque sese[*](sese F2E2v(J). esse rS) ipsam, quod[*](quae TS) talem pepererit ; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, iam volandi potens. nulla tune avium suavitate carnis comparatur illi.

[*](Theopomp. (fr. 79 Mü.) ap. Apollon. h. mir. 10. Paus. V 14, 1. Ael. II 47.— (19) Ar. VIII 16, 600a 13 sq.—) Milui ex eodem accipitrum genere magnitudine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti[*](extulenti F1a) rapere umquam e[*](e Fa. ex r(?)v) funerum ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum[*](mucipiorum FEa. mancipiorum coni.D2) inmolantium ostento. iidem[*](idem —18 profundo om.a) videntur artem gubernandi docuisse caudae[*](docuiss&auidae Fd) flexibus, in caelo monstrante natura quod[*](quid G2) opus esset in profundo. milui et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis[*](solistitiis F. -icio R(SJ)) adfici podagra.