Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Oppian. ixeut. II 9.— (10) Ar. P. IV 12, 694a 7.8.) Haec quidem et himantopodi[*](himantopodi (B)G(S). cfr. index. emant- F2R2Ea. aemant- r. haemant- C. haemat- v(H)D) multo minori, quamquam[*](quam a) eadem[*](eadem v. in ead- ll.J) crurum altitudine. nascitur in Aegypto. insistit ternis digitis. praecipue ei pabulum muscae. vita in Italia paucis diebus.
Graviores omnes fruge[*](an et fruge?) vescuntur, altivolae carne o tantum, inter aquaticas[*](aquatecas F2.-uas tecas (tectas a) F1a) mergi, soliti[*](soliti auide uorare et ego. (cfr. XI 67). solida (-do R) ut deuorauere (-rare E) ll.soliti sunt (soli dicuntur J) deuorare v) avide vorare et quae ceterae[*](ceteri F2) reddunt.
Olorum similitudinem onocrotali habent nec distare existimarentur omnino, nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus. huc[*](huc v. hoc ll. cfr. XI 135. 138) omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. mox perfecta rapina sensim inde in os[*](in os F2Eav. onos D. onus F1. honor R) reddita in veram alvum ruminantis modo[*](more adzHBrot.) refert[*](fertur az). Gallia hos septentrionalis[*](septentrionali R(?)L cum P. cfr. IX 76) proxima oceano mittit.
[*](Sol. 20,3.— (22) Ar. VIII 3, 593b 16. Athen. IX 393c. 395e. Varro III 11,4. Col. VIII 15, 1.)[*]((2) Ar. IX 49 B, 633b 2. Athen. IX 387c e. Martial. III 58, 16. 15. XIII 72. 73. Pallad. I 29. Col. VIII 2, 2.) In Hercynio Germaniae saltu invisitata[*](inusitata adva.Brot. cfr. § 84) genera alitum accepimus[*](accepimus Eav. accip- rS) , quarum plumae ignium modo conluceant 20 noctibus. in ceteris nihil praeter nobilitatem longinquitate[*](longin- quitatem F1a.-tatum F2) factam memorandum occurrit:
phalerides in Seleucia
Parthorum[*](phartorum F1. pant- F2) et in Asia, aquaticarum laudatissimae, rursus phasianae in Colchis — geminas ex pluma aures submittunt subriguntque —, Numidicae in parte Africae Numidia; omnesque [*](an omnes (vel quae omnes)?) iam in Italia.[*](Martial. XIII 71.— (7) Hor. epod. 2, 54. Martial. XIII 61. Ael. XV 27. Athen. VIII 388a.— (9. 10) cfr. Pl. XI 130.) Phoenicopteri[*](poenico opteri (obt- R) F1R pheni a) linguam praecipui saporis esse Apicius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen maxime Ionius celeber[*](celeber et~R1.-bratur va.S. an celeber est?) et vocalis alias, captus vero obmutescens , quondam existimatus inter raras[*](inter raras F2E2v. in terras r) aves, iam et in Gallia [*](dist. ego) Hispaniaque. capitur circa[*](circa (ca) ego. et ll.v. et per C. cfr.XIV 132) Alpes etiam, ubi et phalacrocoraces [*](phalacoraces a.-cocroraces F1R) , avis[*](aues F2va.D) Baliarium[*](baliarum a.-learium R2va.S) insularum peculiaris[*](peculiares R(?)va.D. cfr. vol. V p. 487 ad XXXII 59) , sicut Alpium pyrrhocorax, luteo rostro niger[*](ni generet F1a. et G) , et praecipua[*](praecipuo R(?)va.D) sapore lagopus[*](lagopos F2.-pes a) . pedes[*](pedes E(?)zv. pede r) leporino villo nomen hoc dedere cetero candidae[*](gandi (gra- a) de F1a) , columbarum magnitudine. non extra[*](an non ē extra?) terram eam vesci facile, quando nec vita[*](uiua va.S) mansuescit et corpus ocissime[*](ocissime E2 (margo Verc.)D. occisie Rd.-si rS. -sae statim v) marcescit[*](emarcescit SJ) . est[*](Est et F2G. Est Ead. Esse r. Et v) et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tantum differens, croceo unctu[*](tinctu F2E2v) cibis gratissima. visam[*](uisa Fa) in Alpibus ab se peculiarem Aegypti et ibim Egnatius Calvinus praefectus earum prodidit.