Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. VIII 16 extr.— Ael. V 2 init. Sol. 11, 14.) Sed in secessu[*](sed incessu ad) avium et noctuae paucis diebus latere traduntur, quarum genus in Creta[*](cretę RS) insula non
esse[*](ee (sc. traditur) ego. est (ē) ll.v), etiam, si qua invecta sit, emori[*](emoritur va.S). nam haec quoque mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam [*](dist.G)genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci tralaticium[*](translaticium Rau2G), invecta emori[*](inuicta emori F1.-te mori au) mirum. quod[*](quod FRE1au(Rh)S. quid E2G(D). quidem v) illud est unius generis saluti adversum[*](aduersus F1au), quaeve ista[*](quaeue ista F2E2G. quaeue is (quae a) ru. quaenam est iis v) naturae invidia? aut qui terrarum dicti[*](dic//// F1. diciti du.om.a. dicati va.H) avibus[*](aui//// F1.-ius ad) termini? Rhodos[*](rodos ll) aquilam non habet.[*]((6.7) cfr. Suet. Tib. 14 p. med.) Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant, sicuti nec[*](nec v. ne ll) octavum citra[*](citra ll.zBrot. circa v) lapidem ab eo inmensa[*](inmensa v. -so ll) alioqui finitimo Insubrum[*](insobrum FRa. Insubrium C) tractu[*](tractu v. -tū ll) examina graculorum[*](gragulorum FR. galg- a) monedularum[*](monedularum ll. v(S). et praem. C. que add. G), cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue[*](praecipua Faz) mira est. picus Martius in Tarentino agro negatur esse. nuper et adhuc[*]((16.17) Sol. 7, 28.— (17. 18) Antig. Car. 122 (134). Sol. 19, 1.) tamen rara ab Appennino ad urbem versus cerni coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae appellantur; proprium iis calvescere omnibus annis, cum serantur[*](seratur a. -ritur va.G) rapa. perdices non transvolant Boeotiae fines in Attica[*](Atticam Gesner e Sol.), nec ulla avis[*](aues FR) in Ponto insula, qua[*](qua/// F. quo au. in qua va.G) sepultus est Achilles, sacratam ei[*](ei del.F2) aedem. in Fidenate agro iuxta urbem ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum Volaterranum [*](agro uolant a) palumbium vis e mari quotannis advolat[*](quodannis euolat F1).[*](Sol. 1, 11. cfr. Varro ap. Plut. qu. Rom. 90, 285e.)[*]((2) cfr. Ael. III 35. Pl. VIII 227.) Romae in aedem Herculis in foro Boario nec muscae nec canes intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum Theophrastus tradat invecticias esse[*](inuectricia sese F1a) in Asia etiam columbas et pavones et cervos[*](ceruos ll.v(S). cor- Ven.) et in Cyrenaica vocales ranas.[*](Ar. IX 49 B, 632b 14–22. Ael. XII 28.)[*]((5. 6) Ar. III 12 init. Sol. 10, 16.) Alia admiratio circa oscines. fere[*](fore F1a) mutant colorem vocemque[*](uocemque R(?)v.-que ut r) tempore anni ac repente fiunt aliae, quod in grandiore[*](grandiores F1a) alitum genere grues tantum; hae[*](haec F2a) enim senectute nigrescunt. merula[*](merulae F2. melū/// R1.-ūla R2) ex nigra[*](nigro F2) rufescit[*](rufes ut a. rufes //// F1.-escunt F2), canit aestate, hieme balbutit[*](balbuttit Fa.-utat R), circa solstitium muta. rostrum quoque anniculis in ebur[*](ebor FR) transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos[*](color Rva.D) aestate[*](aetate F. etate ad) circa cervicem varius, hieme concoloribus[*](con- coloribus ego. -lor ll.v).
Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimis[*](nouissimis anon. ap. Dal. -mū ll.v. cfr. CFW Müller p. 17) digna miratu ave. primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una [*](dist. ego)perfecta musica[*](musicae va.S) scientia: modulatus editur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur[*](promitur R1z) revocato , infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse murmurat[*](memorat Fa), plenus, gravis, acutus[*](actus F1a), creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot[*](tot om.R1H. in R2) exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit[*](non ut sit ego. non sit ut F1RaS. ut non sit F2(E?)v(D).cfr. VII 1. II 49) dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse[*](sese F1au), plures singulis[*](singulis F2v.-li r) sunt cantus[*](cantus nec F2R2 (Rh) G. -tu ut (pro -tuus) nec F1R1au. -tus ut nec ED.-tus et non v), nec iidem[*](iidem (Rh) G. id- ll.v(D)) omnibus, sed sui
cuique.[*]((4) Ar. IV 9, 536b 17. Plut. SA 19, 973a b.) certant inter se, palamque animosa contentio est. victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente quam cantu. meditantur aliae iuveniores[*](iuniores va.Brot.) versusque[*](uersosque Fa) quos imitentur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit[*](magnae reddit F1R1a), vicibusque[*](quae (pro que) F1a) reticent[*](reticent E1adv. riti- F1. re- ticens F2E2(R?)Brot.): intellegitur emendatae correptio[*](correctio va.H) et in docente quaedam reprehensio. ergo servorum illis pretia sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri parabantur . scio[*](scio - 10 daretur om.a) HS[*](HS D. tis F1u. is d.del.F2E2va.G. sestertiis R(?)Rh)VI[*](VID. VI F2RRh. ui F1dEu.om. va.G) candidam alioqui[*](alioqui F2.-uin rv), quod est prope invisitatum [*](inusitatum F2E2va.Brot. cfr. § 132. (VIII 149)), venisse, quae Agrippinae Claudi principis coniugi dono daretur. visum iam saepe iussas canere coepisse et cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum earum addita in transversas harundines aqua foramen inspirantes linguaeve[*](lin- guaeue (-aue F2D) ll.uzS. -aeque (Rh) G. -ae ut v) parva aliqua[*](aliquā F1) opposita[*](oppositam oram F1a) mora indiscreta redderent similitudine.[*](Ar. IX 49 B, 632b 22–25. 27. Ael. XII 28 init.(18) Ar. IX 15, 616b 8.9. V 9, 542b 25.) sed hae[*](hae (Rh) G. haec ll. eae v) tantae tamque artifices[*](arti- ficis au) argutiae a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima non est quae ceteris avibus. pariunt vere primo, cum plurimum, sena ova.[*](Ar. IX 49 B, 632b 31 sq.— (23) ib. 27–30.)[*]((1) Ar. ib. 633a 17.18. (IX 15 init.).) Alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno[*](autumno F2v(D). no n??? r. -no: non (habent) H) habent, postea melancoryphi[*](melanoryphi R2. melaor- R1) vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate.
mutat et upupa, ut tradit Aeschylus poeta, obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis.[*](Ar. ib. 14–16. - (6) Ar. IX 22 init. Ael. IV 47.— (8) Ar. IX 19 med. Mir. ausc. 15. Ael. V 27. Sol. 7,12.— (9) Ar. IX 27. Sol. 32, 33.) Oenanthe[*](onante a. oua- R) quidem etiam statos latebrae dies habet. exoriente sirio occultata ab occasu eiusdem prodit, quod miremur, ipsis diebus utrumque. chlorion quoque, qui totus est luteus, hieme non visus, circa solstitia procedit.
merulae circa Cyllenen Arcadiae, nec usquam aliubi[*](alicubi a. alibi S) , candidae nascuntur. ibis circa Pelusium tantum nigra est, ceteris omnibus locis candida.