Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
cliviam[*](Cliuinam va.H) quoque avem ab antiquis nominatam animadverto ignorari — quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam —, et apud Nigidium super[*](super E2D. supter R2. supter R1. subter r. subis v. (an insuper? ap. Ar. appellaturσίττη)) appellatur[*](ap- pellat F1.-atū a) avis, quae aquilarum ova frangat.
sunt praeterea conplura genera depicta in Etrusca disciplina saeculis[*](seculis F2E2v(D).-li F1. setuli E1u. sed ulli R(?)H. om.a) non visa, quae nunc defecisse mirum est, cum abundent etiam quae gula humana populatur.
Externorum de auguriis peritissime scripsisse Hylas[*](Hylas B ex ind.auct. illas. as FR1E. -as a R2.-as has aT.-apsas v) nomine putatur. is tradit noctuam, bubonem, picum arbores cavantem, trygonem[*](trygonem E1D. trig- aBrot. trog- E2v. trygonam FS. trig- R), cornicem a cauda de[*](an de delendum?) ovo exire, quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri adplicent.
[*](Nigid. fr. 121 Swob.) Noctuarum contra aves sollers dimicatio. maiore circumdatae multitudine resupinae pedibus repugnant collectaeque in artum rostro et unguibus totae teguntur. auxiliatur accipiter collegio quodam naturae bellumque partitur . noctuas sexagenis diebus hiemis cubare[*](fubare FR) et novem voces habere tradit Nigidius.
[*]((1) Ael. I 45. cfr. Pl. XXV 14.)[*](Non. p. 518, 30 M. Plut. qu. Rom. 21, 268f.— Ar. IX 9 init. Mir. ausc. 13.) Sunt et parvae aves uncorum unguium, ut pici Martio[*](martii F2) cognomine insignes et in auspiciis[*](auspiciis F2(RE?)v(Brot.).—catis F1audTz (an recte?). -catu (Rh)H. cfr. XIII 118. XVI 75. VII 47) magni. quo in genere arborum cavatores scandentes[*](candentes FR2d2. cad- R1d1. (cfr. § 9)) in subrectum[*](subrec- tum F2E(?)v(D). -eptum r Dal.) felium modo, illi vero et supini, percussi corticis sono pabulum subesse intellegunt. pullos in cavis educant[*](educunt F1aP) avium soli.
adactos cavernis[*](cauernos F1a) eorum a pastore cuneos admota quadam[*](quodam Fa) ab iis herba elabi[*](labi F2. om.F1R1a) creditur vulgo. Trebius[*](Trebius- 15 dirum est om.a) auctor est clavum cuneumve[*](cuneumue (Rh)G. -um uel ll. uel cun- v) adactum quanta libeat vi arbori[*](arbori (Rh)G. -ris ll), in qua nidum habeat, statim exilire cum crepitu[*](strepitu F2Euz) arboris, cum insederit [clavo[*](clauo aut cuneo del.P) aut cuneo[*](cuneo E(?)v. cuneo elabi (claui F) creditur aut uulgo FRd (prave iterantes ex 2))].[*]((6) cfr. Serv. Aen. VII 190.— (7) Varro ap. Non. p. 518, 37. Val. M. V 6, 4. Frontin. strat. IV 5, 14.) ipsi principales[*](principales v. -lis ll.D) Latio sunt in auguriis a rege qui nomen huic avi dedit. unum eorum praescitum transire non queo. in capite praetoris urbani Aelii Tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis[*](reddentis Ev.-ti r) sedit ita placide, ut manu prehenderetur. respondere vates exitium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur, praetori. et[*](et del.F2D) ille avem[*](auem v(J). autem ll.L(SD). alitem coni. S) protinus concerpsit[*](concerpsit E2v. correp- ll) nec multo post implevit prodigium.[*](Ar. VIII 3 extr. (coll. init.).— (15) Ar. I 1, 488a 5. II 12, 504b 8; P IV 12, 694a 1. 8. 21–23. (IX 32, 619b 7–9).) Vescuntur et glande in hoc genere pomisque multae , sed quae came tantum, non bibunt[*](bibunt ego (et dist.). uiuunt ll.v. cfr. n. luc. p. 47), excepto miluo, quod ipsum in auguriis dirum est.
uncos ungues habentes omnino non congregantur et sibi quaeque[*](quae- que (E?) G. quaq- r. quoq- v) praedantur[*](praedatur F1R1a). sunt autem omnes fere altivolae praeter nocturnas, et magis maiores. omnibus alae grandes, corpus exiguum. ambulant difficulter; in petris raro consistunt curvatura unguium prohibente.