Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ipso ludorum ostenderet sese die.
  2. Qui simul advenit, rumor de tibicine
  3. Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum,
  4. Quidam in conspectum proditurum sine mora.
  5. Aulaeo misso, devolutis tonitribus
  6. Di sunt locuti more translaticio.
  7. Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
  8. Insonuit, cuius haec fuit sententia:
  9. Laetare, incolumis Roma, salvo principe!
  10. In plausus consurrectum est. Iactat basia
  11. Tibicen: gratulari fautores putat.
  12. Equester ordo stultum errorem intellegit
  13. Magnoque risu canticum repeti iubet.
  14. Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
  15. Totum prosternit. Plaudit illudens eques.
  16. Rogare populus hunc coronam existimat.
  17. Ut vero cuneis notuit res omnibus,
  18. Princeps, ligato crure nivea fascia,
  19. Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,