Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Erat facturus ludos quidam nobilis,
  2. Et incipiebat a se Princeps ingredi:
  3. Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodo
  4. Ipso ludorum ostenderet sese die.
  5. Qui simul advenit, rumor de tibicine
  6. Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum,
  7. Quidam in conspectum proditurum sine mora.
  8. Aulaeo misso, devolutis tonitribus
  9. Di sunt locuti more translaticio.
  10. Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
  11. Insonuit, cuius haec fuit sententia:
  12. Laetare, incolumis Roma, salvo principe!
  13. In plausus consurrectum est. Iactat basia
  14. Tibicen: gratulari fautores putat.
  15. Equester ordo stultum errorem intellegit
  16. Magnoque risu canticum repeti iubet.
  17. Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
  18. Totum prosternit. Plaudit illudens eques.
  19. Rogare populus hunc coronam existimat.
  20. Ut vero cuneis notuit res omnibus,