Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
  2. Venere artifices laudis ad certamina;
  3. Quos inter scurra, notus urbano sale,
  4. Habere dixit se genus spectaculi
  5. Quod in theatro numquam prolatum foret.
  6. Dispersus rumor civitatem concitat.
  7. Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
  8. In scaena vero postquam solus constitit
  9. Sine apparatu, nullis adiutoribus,
  10. Silentium ipsa fecit exspectatio.
  11. Ille in sinum repente demisit caput
  12. Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
  13. Verum ut subesse pallio contenderent
  14. Et excuti iuberent. Quo facto simul
  15. Nihil est repertum, multis onerant lancibus
  16. Hominemque plausu prosequuntur maximo.
  17. Hoc vidit fieri rusticus: Non mehercules
  18. Me vincet inquit, et statim professus est
  19. Idem facturum melius se postridie.
  20. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet