Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et excuti iuberent. Quo facto simul
  2. Nihil est repertum, multis onerant lancibus
  3. Hominemque plausu prosequuntur maximo.
  4. Hoc vidit fieri rusticus: Non mehercules
  5. Me vincet inquit, et statim professus est
  6. Idem facturum melius se postridie.
  7. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet
  8. Et derisuri, non spectaturi sedent.
  9. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
  10. Movetque plausus et clamores suscitat.
  11. Tunc simulans sese vestimentis rusticus
  12. Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
  13. Sed, in priore quia nil compererant, latens)
  14. Pervellit aurem vero, quem celaverat,
  15. Et cum dolore vocem naturae exprimit.
  16. Acclamat populus scurram multo similius
  17. Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
  18. At ille profert ipsum porcellum e sinu,
  19. Turpemque aperto pignore errorem probans:
  20. En hic declarat quales sitis iudices!