Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Iniuriae qui addideris contumeliam?
  2. Respondit: Mecum facile redeo in gratiam,
  3. Quia non fuisse mentem laedendi scio.
  4. Sed te, contempti generis animal improbum,
  5. Quae delectaris bibere humanum sanguinem,
  6. Optem necare vel maiore incommodo.
  7. †Hoc argumentum veniam ei dari docet
  8. Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
  9. Illum esse quamvis dignum poena iudico.