Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
  2. Sed certa ratio causam scribendi dedit.
  3. Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
  4. (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
  5. Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
  6. Usus vetusto genere, sed rebus novis),
  7. Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
  8. Hunc obtrectare si volet malignitas,
  9. Imitari dum non possit, obtrectet licet.
  10. Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
  11. Vestras in chartas verba transfertis mea,
  12. Dignumque longa iudicatis memoria.
  13. Illitteratum plausum nec desidero.
  1. Qui natus est infelix, non vitam modo
  2. Tristem decurrit, verum post obitum quoque
  3. Persequitur illum dura fati miseria.
  4. Galli Cybebes circum in quaestus ducere
  5. Asinum solebant baiulantem sarcinas.
  6. Is cum labore et plagis esset mortuus,
  7. Detracta pelle sibi fecerunt tympana.