Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quae commendari tanto debet iustius
  2. Quanto poetae sunt molesti validius.
  1. Aesopi nomen sicubi interposuero,
  2. Cui reddidi iam pridem quicquid debui,
  3. Auctoritatis esse scito gratia:
  4. Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,
  5. Qui pretium operibus maius inveniunt novis,
  6. Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,
  7. Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
  8. Adeo fucatae plus vetustati favet
  9. Invidia mordax quam bonis praesentibus.