Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nec ad professae mortis audacem viam
  2. Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
  3. Inhospitalis prima quae ponti sinus
  4. Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
  5. Namque et superbi luget Aeetae domus,
  6. Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
  7. Quae saevum ingenium variis involvens modis
  8. Illic per artus fratris explicuit fugam,
  9. Hic caede patris Peliadum infecit manus.
  10. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
  11. Falsoque dictum; longe quia vetustior