Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
  2. Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo
  3. Pinus bipenni concidisset Thessala,
  4. Nec ad professae mortis audacem viam
  5. Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
  6. Inhospitalis prima quae ponti sinus
  7. Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
  8. Namque et superbi luget Aeetae domus,
  9. Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
  10. Quae saevum ingenium variis involvens modis
  11. Illic per artus fratris explicuit fugam,
  12. Hic caede patris Peliadum infecit manus.
  13. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
  14. Falsoque dictum; longe quia vetustior
  15. Aegaea Minos classe perdomuit freta
  16. Iustoque vindicavit exemplo impetum.
  17. Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
  18. Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
  19. Noli molestus esse omnino litteris,
  20. Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.