Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et hoc iocorum legere fastidis genus,
  2. Parva libellum sustine patientia,
  3. Severitatem frontis dum placo tuae
  4. Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
  5. Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo
  6. Pinus bipenni concidisset Thessala,
  7. Nec ad professae mortis audacem viam
  8. Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
  9. Inhospitalis prima quae ponti sinus
  10. Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
  11. Namque et superbi luget Aeetae domus,
  12. Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
  13. Quae saevum ingenium variis involvens modis
  14. Illic per artus fratris explicuit fugam,
  15. Hic caede patris Peliadum infecit manus.
  16. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
  17. Falsoque dictum; longe quia vetustior
  18. Aegaea Minos classe perdomuit freta
  19. Iustoque vindicavit exemplo impetum.
  20. Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,