Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
 - Quae saevum ingenium variis involvens modis
 - Illic per artus fratris explicuit fugam,
 - Hic caede patris Peliadum infecit manus.
 - Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
 - Falsoque dictum; longe quia vetustior
 - Aegaea Minos classe perdomuit freta
 - Iustoque vindicavit exemplo impetum.
 - Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,