Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Namque et superbi luget Aeetae domus,
  2. Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
  3. Quae saevum ingenium variis involvens modis
  4. Illic per artus fratris explicuit fugam,
  5. Hic caede patris Peliadum infecit manus.
  6. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
  7. Falsoque dictum; longe quia vetustior
  8. Aegaea Minos classe perdomuit freta
  9. Iustoque vindicavit exemplo impetum.
  10. Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
  11. Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
  12. Noli molestus esse omnino litteris,
  13. Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
  14. Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
  15. Et ut putentur sapere caelum vituperant.