Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
  2. Namque et superbi luget Aeetae domus,
  3. Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
  4. Quae saevum ingenium variis involvens modis
  5. Illic per artus fratris explicuit fugam,
  6. Hic caede patris Peliadum infecit manus.
  7. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
  8. Falsoque dictum; longe quia vetustior
  9. Aegaea Minos classe perdomuit freta
  10. Iustoque vindicavit exemplo impetum.
  11. Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,