Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et vina vetera date lanificae rusticae;
  2. Vestem, uniones, pedisequos et cetera
  3. Illi assignate vitam quae luxu trahit;
  4. Agros, buvile et pecora cum pastoribus
  5. Donate moechae. Nulla poterit perpeti,
  6. Ut moribus quid teneat alienum suis.
  7. Deformis cultum vendet ut vinum paret;
  8. Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;
  9. At illa gaudens pecore et lanae dedita
  10. Quacumque summa tradet luxuriae domum.
  11. Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
  12. Et dictam matri conferent pecuniam
  13. Ex pretio rerum quas vendiderint singulae.
  14. Ita quod multorum fugit imprudentiam
  15. Unius hominis repperit sollertia.
  1. Cum victi mures mustelarum exercitu
  2. (Historia quorum et in tabernis pingitur)
  3. Fugerent et artos circum trepidarent cavos,
  4. Aegre recepti tamen evaserunt necem.
  5. Duces eorum, qui capitibus cornua