Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Domum et ornamenta cum venustis hortulis
  2. Et vina vetera date lanificae rusticae;
  3. Vestem, uniones, pedisequos et cetera
  4. Illi assignate vitam quae luxu trahit;
  5. Agros, buvile et pecora cum pastoribus
  6. Donate moechae. Nulla poterit perpeti,
  7. Ut moribus quid teneat alienum suis.
  8. Deformis cultum vendet ut vinum paret;
  9. Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;
  10. At illa gaudens pecore et lanae dedita
  11. Quacumque summa tradet luxuriae domum.
  12. Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
  13. Et dictam matri conferent pecuniam
  14. Ex pretio rerum quas vendiderint singulae.
  15. Ita quod multorum fugit imprudentiam
  16. Unius hominis repperit sollertia.
  1. Cum victi mures mustelarum exercitu
  2. (Historia quorum et in tabernis pingitur)
  3. Fugerent et artos circum trepidarent cavos,
  4. Aegre recepti tamen evaserunt necem.