Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Athenas rumor implet. Mater sedula
  2. Iuris peritos consulit; nemo expedit
  3. Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
  4. Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
  5. Quanam ratione conferant pecuniam.
  6. Postquam consumpta est temporis longi mora,
  7. Nec testamenti potuit sensus colligi,
  8. Fidem advocavit iure neglecto parens.
  9. Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
  10. Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
  11. Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
  12. Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
  13. Potrici plenam antiquis apothecam cadis,
  14. Domum politam et delicatos hortulos.
  15. Sic destinata dare cum vellet singulis
  16. Et approbaret populus, qui illas noverat,
  17. Aesopus media subito in turba constitit:
  18. O si maneret condito sensus patri,
  19. Quam graviter ferret, quod voluntatem suam
  20. Interpretari non potuissent Attici!