Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Dum sese aper volutat turbavit vadum.
  2. Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero
  3. Auxilium petiit hominis, quem dorso levans
  4. Rediit ad hostem. Iactis hunc telis eques
  5. Postquam interfecit, sic locutus traditur:
  6. Laetor tulisse auxilium me precibus tuis,
  7. Nam praedam cepi et didici quam sis utilis.
  8. Atque ita coegit frenos invitum pati.
  9. Tum maestus ille: Parvae vindictam rei
  10. Dum quaero demens, servitutem repperi.
  11. Haec iracundos admonebit fabula
  12. Impune potius laedi quam dedi alteri.
  1. Plus esse in uno saepe quam in turba boni,
  2. Narratione posteris tradam brevi.
  3. Quidam decedens tres reliquit filias:
  4. Unam formosam et oculis venantem viros;
  5. At alteram lanificam et frugi rusticam;
  6. Devotam vino tertiam et turpissimam.
  7. Harum autem matrem fecit heredem senex
  8. Sub condicione totam ut fortunam tribus