Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Eratque in terris maxima exspectatio.
  2. At ille murem peperit. †Hoc scriptum est tibi,
  3. Qui, magna cum minaris, extricas nihil.

    Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

  1. Formica et musca contendebant acriter
  2. Quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
  3. Conferre nostris tu potes te laudibus?
  4. Moror inter aras, templa perlustro omnia,