Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Mercede accepta laudem victorum canens.
  2. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
  3. Redire in patriam voluit cursu pelagio;
  4. Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:
  5. Ascendit navem, quam tempestas horrida
  6. Simul et vetustas medio dissolvit mari.
  7. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
  8. Subsidium vitae. Quidam curiosior:
  9. Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?
  10. Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
  11. Quia plures onere degravati perierant.