Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
  2. Subsidium vitae. Quidam curiosior:
  3. Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?
  4. Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
  5. Quia plures onere degravati perierant.
  6. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
  7. Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
  8. Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
  9. Hic litterarum quidam studio deditus,
  10. Simonidis qui saepe versus legerat
  11. Eratque absentis admirator maximus,
  12. Sermone ab ipso cognitum cupidissime
  13. Ad se recepit; veste, nummis, familia