Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Simul et vetustas medio dissolvit mari.
  2. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
  3. Subsidium vitae. Quidam curiosior:
  4. Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?
  5. Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
  6. Quia plures onere degravati perierant.
  7. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
  8. Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
  9. Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
  10. Hic litterarum quidam studio deditus,
  11. Simonidis qui saepe versus legerat
  12. Eratque absentis admirator maximus,
  13. Sermone ab ipso cognitum cupidissime
  14. Ad se recepit; veste, nummis, familia
  15. Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
  16. Portant rogantes victum. Quos casu obvios
  17. Simonides ut vidit: Dixi, inquit, mea
  18. Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.
  1. Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
  2. Eratque in terris maxima exspectatio.