Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Avertit oculos. Causam quaesivit pater.
  2. Odi inquit illum, quia malis amicus est
  3. Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.
  1. Utilius homini nihil est quam recte loqui:
  2. Probanda cunctis est quidem sententia,
  3. Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
  4. Cum se ferarum regem fecissit leo
  5. Et aequitatis vellet famam consequi,
  6. A pristina deflexit consuetudine
  7. Atque inter illas tenui contentus cibo
  8. Sancta incorrupta iura reddebat fide.