Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Tamen, sceleste, spiritu culpam lues,
  2. Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
  3. Sed ne ignis noster facinori praeluceat,
  4. Per quem verendos excolit pietas deos,
  5. Veto esse tale luminis commercium.
  6. Itaque hodie nec lucernam de flamma deum
  7. Nec de lucerna fas est accendi sacrum.
  8. Quot res contineat hoc argumentum utiles,
  9. Non explicabit alius quam qui repperit.
  10. Significat primo saepe quos ipse alueris,
  11. Tibi inveniri maxime contrarios;
  12. Secundum ostendit scelera non ira deum,
  13. Fatorum dicto sed puniri tempore;
  14. Novissime interdicit ne cum malefico
  15. Usum bonus consociet ullius rei.
  1. Opes invisae merito sunt forti viro,
  2. Quia dives arca veram laudem intercipit.
  3. Caelo receptus propter virtutem Hercules
  4. Cum gratulantes persalutasset deos,
  5. Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,