Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Rogati mox a quodam, delicio suo
  2. Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
  3. Putabat se post mortem securum fore;
  4. Ecce aliae plagae congeruntur mortuo.
  1. Ioculare tibi videtur, et sane levi,
  2. Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
  3. Sed diligenter intuere has nenias:
  4. Quantam sub titulis utilitatem reperies!
  5. Non semper ea sunt quae videntur; decipit
  6. Frons prima multos: rara mens intellegit
  7. Quod interiore condidit cura angulo.
  8. Hoc ne locutus sine mercede existimer,
  9. Fabellam adiciam de mustela et muribus.