Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Stulte nudabit animi conscientiam.
  2. Huic excusatum me velim nihilo minus:
  3. Neque enim notare singulos mens est mihi,
  4. Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
  5. Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
  6. Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha
  7. Aeternam famam condere ingenio suo:
  8. Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,
  9. Cur somno inerti deseram patriae decus?
  10. Threissa cum gens numeret auctores suos,
  11. Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
  12. Qui saxa cantu movit et domuit feras
  13. Hebrique tenuit impetus dulci mora.
  14. Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,
  15. Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
  16. Induxi te ad legendum; sincerum mihi
  17. Candore noto reddas iudicium peto.
  1. Anus iacere vidit epotam amphoram,
  2. Adhuc Falerna faece ex testa nobili
  3. Odorem quae iucundum late spargeret.