Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nec his dolorem delenirem remediis.
  2. Suspicione si quis errabit sua
  3. Et rapiet ad se quod erit commune omnium,
  4. Stulte nudabit animi conscientiam.
  5. Huic excusatum me velim nihilo minus:
  6. Neque enim notare singulos mens est mihi,
  7. Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
  8. Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
  9. Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha
  10. Aeternam famam condere ingenio suo:
  11. Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,
  12. Cur somno inerti deseram patriae decus?
  13. Threissa cum gens numeret auctores suos,
  14. Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
  15. Qui saxa cantu movit et domuit feras
  16. Hebrique tenuit impetus dulci mora.
  17. Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,
  18. Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
  19. Induxi te ad legendum; sincerum mihi