Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Habebunt certe quo se oblectent posteri.
  2. Nunc fabularum cur sit inventum genus,
  3. Brevi docebo. Servitus obnoxia,
  4. Quia quae volebat non audebat dicere,
  5. Affectus proprios in fabellas transtulit
  6. Calumniamque fictis elusit iocis.
  7. Ego porro illius semita feci viam,
  8. Et cogitavi plura quam reliquerat,
  9. In calamitatem deligens quaedam meam.
  10. Quod si accusator alius Seiano foret,