Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ut liber animus sentiat vim carminis.
  2. Verum inquis tanti non est ingenium tuum,
  3. Momentum ut horae pereat officiis meis.
  4. Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
  5. Quod occupatis auribus non convenit.
  6. Fortasse dices: Aliquae venient feriae,
  7. Quae me soluto pectore ad studium vocent.
  8. Legesne, quaeso, potius viles nenias,
  9. Impendas curam quam rei domesticae,
  10. Reddas amicis tempora, uxori vaces,
  11. Animum relaxes, otium des corpori,