Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Labori faber ut desit, non fabro labor.
  2. Brevitati nostrae praemium ut reddas peto
  3. Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
  4. Nam vita morti propior est cotidie,
  5. Et hoc minus perveniet ad me muneris,
  6. Quo plus consumet temporis dilatio.
  7. Si cito rem perages, usus fiet longior:
  8. Fruar diutius, si celerius coepero.
  9. Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
  10. Auxilio locus est: olim senio debilem
  11. Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
  12. Cum iam desierit esse beneficium utile
  13. Et mors vicina flagitabit debitum.
  14. Stultum admovere tibi preces existimo,
  15. Proclivis ultro cum sit misericordia.
  16. Saepe impetravit veniam confessus reus:
  17. Quanto innocenti iustius debet dari?
  18. Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,
  19. Dein simili gyro venient aliorum vices.
  20. Decerne quod religio, quod patitur fides,