Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nec gloriantis sustinet fratris iocos,
  2. Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.
  3. Ergo ad patrem decurrit laesura invicem
  4. Magnaque invidia criminatur filium,
  5. Vir natus quod rem feminarum tetigerit.
  6. Amplexus ille utrumque et carpens oscula
  7. Dulcemque in ambos caritatem partiens:
  8. Cotidie inquit speculo vos uti volo:
  9. Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;
  10. Tu faciem ut istam moribus vincas bonis.
  1. Vulgare amici nomen, sed rara est fides.