Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Cani perpasto macie confectus lupus
  2. Forte occucurrit. Dein salutati invicem
  3. Ut restiterunt: Unde sic, quaeso, nites?
  4. Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
  5. Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
  6. Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,
  7. Praestare domino si par officium potes.
  8. Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,
  9. A furibus tuearis et noctu domum.
  10. Ego vero sum paratus: nunc patior nives
  11. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  12. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  13. Et otiosum largo satiari cibo?
  14. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  15. Lupus a catena collum detritum cani.
  16. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  17. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  18. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  19. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
  20. Affertur ultro panis; de mensa sua