Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Lupus a catena collum detritum cani.
  2. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  3. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  4. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  5. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
  6. Affertur ultro panis; de mensa sua
  7. Dat ossa dominus; frusta iactat familia
  8. Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
  9. Sic sine labore venter impletur meus.
  10. Age, si quo abire est animus, est licentia?
  11. Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis:
  12. Regnare nolo, liber ut non sim mihi.
  1. Praecepto monitus saepe te considera.
  2. Habebat quidam filiam turpissimam
  3. Idemque insignem pulchra facie filium.
  4. Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,
  5. Pueriliter ludentes forte inspexerunt.
  6. Hic se formosum iactat: illa irascitur
  7. Nec gloriantis sustinet fratris iocos,
  8. Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.