Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  2. Et otiosum largo satiari cibo?
  3. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  4. Lupus a catena collum detritum cani.
  5. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  6. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  7. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  8. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
  9. Affertur ultro panis; de mensa sua
  10. Dat ossa dominus; frusta iactat familia
  11. Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
  12. Sic sine labore venter impletur meus.
  13. Age, si quo abire est animus, est licentia?
  14. Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis:
  15. Regnare nolo, liber ut non sim mihi.
  1. Praecepto monitus saepe te considera.
  2. Habebat quidam filiam turpissimam
  3. Idemque insignem pulchra facie filium.
  4. Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,