Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ego vero sum paratus: nunc patior nives
  2. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  3. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  4. Et otiosum largo satiari cibo?
  5. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  6. Lupus a catena collum detritum cani.
  7. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  8. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  9. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  10. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
  11. Affertur ultro panis; de mensa sua
  12. Dat ossa dominus; frusta iactat familia
  13. Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.