Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. A furibus tuearis et noctu domum.
  2. Ego vero sum paratus: nunc patior nives
  3. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  4. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  5. Et otiosum largo satiari cibo?
  6. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  7. Lupus a catena collum detritum cani.
  8. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  9. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  10. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit: