Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Honorem fructu ne videamur vendere.
  2. At mehercules narrabit quod quis voluerit,
  3. Oliva nobis propter fructum est gratior.
  4. Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:
  5. O nata, merito sapiens dicere omnibus!
  6. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.
  7. Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
  1. Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens
  2. Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
  3. Illum esse cunctis avibus admirabilem,
  4. Se derideri simul ac vocem miserit.
  5. Tunc consolandi gratia dixit dea:
  6. Sed forma vincis, vincis magnitudine;
  7. Nitor smaragdi collo praefulget tuo
  8. Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
  9. Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?
  10. Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
  11. Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
  12. Augurium corvo, laeva cornici omina,
  13. Omnesque propriis sunt contentae dotibus.