Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. O nata, merito sapiens dicere omnibus!
  2. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.
  3. Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
  1. Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens
  2. Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
  3. Illum esse cunctis avibus admirabilem,
  4. Se derideri simul ac vocem miserit.