Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
  2. Hac est aggressa garrulam fallacia:
  3. Dormire quia me non sinunt cantus tui,
  4. Sonare citharam quos putes Apollinis,
  5. Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
  6. Nuper donavit; si non fastidis, veni;
  7. Una bibamus. Illa, quae arebat siti,
  8. Simul cognovit vocem laudari suam,
  9. Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
  10. Trepidantem consectata est et leto dedit.
  11. Sic viva quod negarat tribuit mortua.
  1. Olim quas vellent esse in tutela sua,
  2. Divi legerunt arbores. Quercus Iovi
  3. Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
  4. Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
  5. Minerva admirans, quare steriles sumerent
  6. Interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
  7. Honorem fructu ne videamur vendere.
  8. At mehercules narrabit quod quis voluerit,