Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Hac est aggressa garrulam fallacia:
- Dormire quia me non sinunt cantus tui,
- Sonare citharam quos putes Apollinis,
- Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
- Nuper donavit; si non fastidis, veni;
- Una bibamus. Illa, quae arebat siti,
- Simul cognovit vocem laudari suam,
- Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
- Trepidantem consectata est et leto dedit.
- Sic viva quod negarat tribuit mortua.
- Olim quas vellent esse in tutela sua,
- Divi legerunt arbores. Quercus Iovi
- Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
- Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
- Minerva admirans, quare steriles sumerent
- Interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
- Honorem fructu ne videamur vendere.
- At mehercules narrabit quod quis voluerit,
- Oliva nobis propter fructum est gratior.
- Tunc sic deorum genitor atque hominum sator: