Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Hac est aggressa garrulam fallacia:
  2. Dormire quia me non sinunt cantus tui,
  3. Sonare citharam quos putes Apollinis,
  4. Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
  5. Nuper donavit; si non fastidis, veni;
  6. Una bibamus. Illa, quae arebat siti,
  7. Simul cognovit vocem laudari suam,
  8. Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
  9. Trepidantem consectata est et leto dedit.
  10. Sic viva quod negarat tribuit mortua.