Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Novissime prolapsam effundit sarcinam;
  2. Verum illam, quae me nutrit admoto ubere
  3. Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.
  4. Tamen illa est potior quae te peperit. Non ita est.
  5. Unde illa scivit niger an albus nascerer?
  6. Age porro: parere si voluisset feminam,
  7. Quid profecisset, cum crearer masculus?
  8. Beneficium sane magnum natali dedit,
  9. Ut exspectarem lanium in horas singulas!
  10. Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
  11. Cur hac sit potior quae iacentis miserita est
  12. Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
  13. Facit parentes bonitas, non necessitas.
  14. His demonstrare voluit auctor versibus
  15. Obsistere homines legibus, meritis capi.
  1. Humanitati qui se non accommodat,
  2. Plerumque poenas oppetit superbiae.
  3. Cicada acerbum noctuae convicium
  4. Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
  5. Cavoque ramo capere somnum interdiu.